- NYSA vel NYSSA
- NYSA, vel NYSSAIndiae civitas, a Libero Patre condita, teste Strabon. l. 13. sita sub radicibus montis, quem Meron vocant, Virg. Aen. l. 6. v. 805.Nec qui pampineis victor iuga flectit habenis,Liber agens celso Nysae de vertice tigres.Hinc Via Nyssae. Dionys. v. 1159.Τοὔνεκα Νυςςαίην μιν ἐφημιξαντο κέλευθον.Vide sis illic Eustathium. Item nysa unus ex Parnassi verticibus Baccho consecratus. Iuvenal. Sat. 7. v. 63.Quis locus ingenio; nisi cum se carmine soloVexant, et dominis Cyrrhae Nysaeque ferunturPectora nostra, duas non admittentia curas?Lucanus l. 8. v. 801.Et iuga tota vacant Bromio Nyseia. ——Idem l. 1. v. 65.—— Cyrhaea velim secreta moventemSollicitare Deum, Bacchumque avertere Nysâ.Alia est Nysa in Thracia, Steph. Homer. Il. ζ. v. 132. ubi de Lycurgo:Ὅς ποτε μαινομένοιο Διωνύςςοιο τιθήναςΣεῦε κατ᾿ ἠγάθεον Νυςςηΐον. ——Vide sis illic Didymum. Nicander in Alexipharmacis v. 30.Ὡς δ᾿ ὁπότ᾿ ἀγρίοεςςαν ὑποθλίψαντες ὀπώρηνΣιληνοὶ, κεραοῖο Διωνύςςοιο τιθηνοὶ,Πρῶτον ἐπ᾿ ἀφρίζοντι τοτῷ φρένα θαρηχθέντεςὌμμασι δινήθησαν, ἐπὶ σφαλεροῖσι δὲ κώλοιςΝυςςαίην ἀνὰ καιτὺν ὑπέδραμον ἀφραίνοντες.Decem Nysas enumerat Stephanus et Homeri Scholiastes, ubi supra. Vide Hesychium, in Νύςα, et Casaubon. ad Nysseni epistolam. Item hominis proprium, Cicer. l. 3. de Nat. Deor. Dionysios multos habemus, primum Iove et Proserpinâ natum; secundum Nilo, qui Nysam interemit. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.